Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
ita rebus divinis peractis tum de bello deque
re publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus
victori hosti obviam eundum esse patres censerent.
[2]
decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum
equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret
faceretque, ut e re publica duceret.
[3]
Fabius duas
legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit.
iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad
conveniendum edixit;
[4]
edictoque proposito, ut, quibus
oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes
regionis eius,
[5]
qua iturus Hannibal esset, tectis prius
incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset,
ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituique cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset
agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem,
viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lictoribus
ad dictatorem veniret.
[6]
qui cum dicto paruisset congressusque
[p. 73]
eorum ingentem speciem dictaturae apud
cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii
fecisset, litterae ab urbe allatae sunt, naves onerarias
commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas
esse.
[7]
itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus
navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent,
completis milite ac navalibus sociis persequi hostium
classem ac litora Italiae tutari.
[8]
magna vis hominum
conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus liberi
essent et aetas militaris, in verba iuraverant.
[9]
ex hoc
urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis
erant in navis inpositi, alii, ut urbi praesiderent, relicti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.