This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. multi per eos dies motus multique impetus
hinc atque illinc facti, quia superante multitudine
hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non
suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
[2]
simul castra
oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum
agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua
fortuna daret, temptandam.
[3]
L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas
[p. 16]
populationes finium missus.
[4]
nihil remissum ab ulla1 parte curae aut laboris; vigiliae in urbe, stationes
ante portas, praesidiaque in muris disposita, et quod
necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot
dies servatum.
[5]
interim in castris Furius consul cum
primo quietus obsidionem passus esset, in incautum
hostem decumana porta erupit, et cum persequi
posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra
vis fieret.
[6]
Furium legatum—frater idem consulis
erat—longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes
persequendi studio neque hostium ab tergo incursum
vidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus
captis ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans
cecidit,
[7?]
et consul nuntio circumventi fratris conversus
ad pugnam, dum2 se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, volnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit
et ferociores hostes fecit;
[8]
qui caede legati et consulis volnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere,
ut3 compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares; venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino4 Hernicoque exercitu, subvenisset.
[9]
is [p. 18] intentos in castra Romana Aequos legatique caput5 ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta agnam vim hostium circumvenit.
[10]
minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis,
quibus opportuna imposuerat praesidia, impetum
dedit. hi vagi dissipate agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio6 consule revertentem incidere.
[11]
tum consularis exercitus egregie7 consulis volnus, legati et cohortium ultus est caedem. magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
[12]
difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnaverint ceciderintve exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Valerius concipere summas:
[13]
Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos: ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis vagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: ceteram multitudinem praedam agentem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam
esse caede: interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta.
[14]
ut Romam reditum est,8 iustitium remissum.9 caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque
[p. 20]
alia aut obversata oculis aut vanas exterritis10 ostentavere species. his avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum
exposcentium virorum mulierumque turba implebantur.
[15]
cohortes inde Latinae Hernicaeque ab
senatu gratiis ob impigram militiam actis remissae
domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium
post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.