previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. Interdum etiam ipse, qui iuvatur, vel1 fallendus2 est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet. [2] " Quid ergo ? ille nesciet, a quo acceperit ? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si fenerare cogitas ; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste ; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse. [3] " Volo utique sciat." Debitorem quaeris. " Volo utique sciat." Quid ? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis ? " Volo sciat." [p. 66] Ita tu hominem non servabis in tenebris ? [4] Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum iudicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.

1 vel added by Préchac.

2 favellendus N1: fallendus Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: