Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. In omni negotio. Liberalis, non minima portio
est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat. Multum
celeritas adiecit, multum abstulit mora. Sicut in telis
eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant,
gladius idem et stringit et transforat, quam presso
articulo venerit, refert, ita1 idem est, quod datur, sed
interest, quomodo detur.
[2]
Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si
dedisse, dum dat, oblitus est ! Nam corripere eum,
cui cum maxime aliquid praestes, dementia est et
inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt
exasperanda beneficia nec quicquam illis triste
miscendum. Etiam si quid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligite.
1 ita added by Haase ; omitted by Hosius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.