previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est ; aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detes- tamur perniciosos malorum munerum auctores. [2] Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino,1 quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam acce- pisse delectet. Multi sunt, qui dicant : [3] " Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam ? Rogat, resistere precibus eius non possum ; viderit : de se, non de me queretur." Falsum est : immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, [p. 76] quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est ? [4] Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inveniar ; si potero, revocabo, si minus, non adiuvabo scelus. [5] Sive illum ira, quo non debebit, impellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum vires a me sumere ipso1 patiar nec committam, ut possit quandoque dicere : " Ille amando me occidit." Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium ?

1 omnino Préchac after Gertz: omnium N, Hosius : omnia most editors.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: