Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. Omnibus his vehementius et importunius
malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat :
[p. 106]
" Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius " ;
et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet.
Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium
acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti
a se ipso aestimari !
[2]
" Plus accipere debui, sed illi
facile non fuit plus dare ; in multos dividenda liberalitas erat ; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo evocemus ; parum fecit, sed
saepius faciet ; illum mihi praetulit, et me multis; ille
non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam
Venerem ; querendo non efficiam, ut maioribus dignus
sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem ? Quam raro fortuna
iudicat ! Cotidie querimur malos esse felices ;
[3]
saepe,
quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum
virorum segetem grando percussit ; fert sortem suam
quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."
[4]
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare
malignitas possit, nullum tam angustum, quod non
bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae
querendi, si beneficia a deteriore parte spectaveris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.