Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Numquam in turpitudinem nostram reditura
tribuamus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi
aequare, utrique simul consulendum est. Dabo
egenti, sed ut ipse non egeam ; succurram perituro,
[p. 78]
sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni
hominis aut magnae rei merces.
[2]
Nullum beneficium
dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo
nec magna pro parvis accipi patiar ; nam ut qui, quod
dedit,1 imputat, gratiam destruit, ita qui, quantum
det, ostendit, munus suum commendat, non expro-
brat.
[3]
Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut
minus. Aestimanda est eius persona, cui damus ;
quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis
viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt.
Utriusque itaque personam confer et ipsum inter
illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave
sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est,
aut fastidiat aut non capiat.
1 dedit commonly added.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.