Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. " Qui accepit," inquit, " beneficium, licet
animo benignissimo acceperit, nondum consummavit
officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in
lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed
non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite
remisit, quam acceperat."
[2]
Exemplum hoc dissimile
est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est
et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum
debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non
bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non
fuit.
[3]
" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil
[p. 116]
desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam
non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui
1 consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo
diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit
aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et,
quantum in illo est, quod voluit, effecit.
1 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.