previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset : " Redde me Caesari! " Quousque dices : " Ego te servavi, ego eripui morti " ? Istud, si meo arbitrio memini, vita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis ? Quousque oblivisci fortunae meae non sinis ? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus ; [2] qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas. [p. 68] Ne aliis quidem narrare debemus ; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum. " Non negabis," inquit, " te recepisse " ; et cum respondisset : " Quando ? " " Saepe quidem," inquit, " et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti." [3] Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium ? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est ! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit : " Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse " ; et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere. [4] Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem ; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad ex- tremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est. [5] Numquid ulla maiora possunt [p. 70] esse, quam quae in liberos patres conferunt ? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est : nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, pareamus auribus ; admonitio taedium facit, exprobratio odium. [6] Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum in- gratum, sed invisum est beneficium superbe datum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: