previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. " Quid ergo ? ", inquit, " rettulit gratiam, qui nihil fecit ? " Primum fecit : bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur ; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ; res inter animos geritur. [2] Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra opinionem tuam pugnet, si te commodaveris mihi et cogitaveris plures esse res quam verba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque. Pedem et nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et venaticum et marinum et sidus ; quia non suffici- mus, ut singulis singula adsignemus, quotiens opus est, mutuamur. [3] Fortitudo est virtus pericula iusta contemnens aut scientia periculorum repellendorum, [p. 120] excipiendorum, provocandorum ; dicimus tamen et gladiatorem fortem virum et servum nequam, quem in contemptum mortis temeritas impulit. [4] Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi ; parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter modum et angustias. Haec alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum vocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine ratione in pericula excurrens. [5] Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur per illam actionem, ut pecunia, ut domus, ut praetexta ; unum utrique nomen est, vis quidem ac potestas longe alia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: