Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere ; testem beneficii et conscium vitant ; quos
scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum
producenda notitia est muneris sui, in quantum de-
[p. 98]
lectatura est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio
est ; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem ;
[2]
non est
ista verecundia, sed infitiandi genus ; ingratus est, qui
remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina
secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum1 dare. Idem faciunt, qui dant
operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotis-
simum sit.
[3]
Verentur palam ferre, ut sua potius virtute
quam alieno adiutorio consecuti dicantur ; rariores in
eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.
1 chirographum N, Préchac: vix chirographum Hosius after Havet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.