Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a
malo animo profuit ; casus enim beneficium est,
hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam
eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
Num ergo beneficium est ferae auxilium ? Minime,
quia nec voluit facere nec faciendi animo fecit.
[2]
Quo
loco feram posui, tyrannum pone ; et hic vitam dedit
et illa, nec hic nec illa beneficium. Quia non est
beneficium accipere cogi, non est beneficium debere,
cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei,
deinde beneficium.
[p. 92]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.