previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. Itaque attende, iam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus ; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere. [2] A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus [p. 122] iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro ; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus. [3] Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne1 beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. " Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus servatus2 et libertas spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero ? Quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam ? [4] " Hic ipse est, quo ille suum ostendit ! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis ; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ; non differo te, de praesenti- bus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es. [5] Quid ergo facies ? Non arma sumenda sunt : at fortasse [p. 124] erunt. Non maria emetienda : fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium ? Benigne accipe ; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.

1 beneficii ne added by Gertz.

2 servatus added by Haase.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: