Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab divo Iulio vitam, cum occidendum eum
iudicaret.
[2]
Quam rationem in occidendo secutus sit,
alias tractabimus ; mihi enim, cum vir magnus in aliis
fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex
institutione Stoica se egisse. Qui aut regis nomen
extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto
sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam
magnum praemium erat et imperandi et serviendi,
aut existimavit civitatem in priorem formam posse
revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi
aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges,
ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an
servirent, sed utri ! Quanta vero illum aut rerum
naturae aut urbis suae tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet,
eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac
fulminibus occisos !
[3]
Sed vitam accipere debuit, ob
hoc tamen non habere illum parentis loco, quia in
ius dandi beneficii iniuria venerat ; non enim servavit
is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed
missionem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.