Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. O superbia, magnae fortunae stultissimum
malum ! Ut a te nihil accipere iuvat ! Ut omne
beneficium in iniuriam convertis1! Ut te omnia dedecent ! Quoque altius te sublevasti, hoc depressior
es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona,
quibus tantum inflaris ; quidquid das, corrumpis.
[2]
Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut
malit personam habere quam faciem ? Iucunda sunt,
quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur,
quae cum daret mihi superior, non exultavit supra
me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque
in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic2
observavit idoneum tempus, ut in occasione potius
emam in necessitate succurreret.
[3]
Uno modo istis
persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant,
si ostenderimus non ideo videri maiora, quod tumul-
[p. 74]
tuosius data sunt ; ne ipsos quidem ob id cuiquam
posse maiores videri; vanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam amanda perducat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.