Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Et ut in transitu de hac quoque parte dicam,
quid sentiam, ne principi quidem satis decorum
est donare ignominiae causa. " Tamen," inquit,
" effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod
vitabat, potuit ; nam aliquot postea, qui idem
rogarent, inventi sunt, quos omnes iussit reddere in
senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas
dedit." Non est illud liberalitas, censura est.
[2]
Auxilium est, principale tributum est ; beneficium
non est, cuius sine rubore meminisse non possum.
Ad iudicem missus sum ; ut impetrarem, causam
dixi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.