Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. At plerique sunt, qui beneficia asperitate
verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone
usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat. Aliae
deinde post rem promissam secuntur morae ; nihil
autem est acerbius, quam ubi quoque, quod1 im-
petrasti, rogandum est.
[2]
Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam
impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut
consummet ; sic unum munus per multorum manus
teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem
remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum
rogandus est.
[3]
Hoc itaque curae habebis, si grate
aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua
inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt,
perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo
illa intercipiat, nemo detineat ; nemo in eo, quod
daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam
minuat.
1 quod commonly added.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.