Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Ingentia quorundam beneficia silentium aut
loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam
corrupit, cum promitterent vultu negantium. Quanto
melius adicere bona verba rebus bonis et praedicatione humana benignaque commendare, quae
praestes !
[2]
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando
fuit, adicias licet familiarem querellam : " Irascor
tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire
me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae
ignoscitur."
[3]
Sic efficies, ut animum tuum pluris
aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum
venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc
benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi : " Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem
inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo
[p. 56]
loquebar, alia via pervenisset; huic eius animo
numquam parem gratiam referam."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.