Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[57]
Alterum ita traditum clarum admodum somnium: Cum duo quidam Arcades familiares iter una
facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem
devertisse, ad hospitem alterum. qui ut cenati
quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei,
qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur;
eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum
se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse
duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem
illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non
subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur;
se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum
et supra stercus iniectum; petere, ut mane ad
portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido
exiret. hoc vero eum somnio commotum mane
bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo,
quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse,
mortuum erutum esse, cauponem re patefacta
poenas dedisse. 28. quid hoc somnio dici
potest divinius?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.