Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[146]
71. At enim observatio diuturna (haec enim
pars una restat) notandis rebus fecit artem. Ain
tandem? somnia observari possunt? quonam modo?
sunt enim innumerabiles varietates; nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari
potest, quod non possimus somniare. quo modo
[p. 534]
igitur, haec infinita et semper nova aut memoria
complecti aut observando notare possumus? astrologi motus errantium stellarum notaverunt; inventus est enim ordo in eis stellis, qui non putabatur.
cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio
somniorum? quo modo autem distingui possunt
vera somnia a falsis, cum eadem et aliis aliter
evadant et eisdem non semper eodem modo? ut
mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum
quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si
somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius
uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia
confirment.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.