Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[92]
quae potest igitur contagio ex infinito paene intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram?
44. Quid? cum dicunt, id quod eis dicere
necesse est, omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni terra, quae incolatur, eosdem esse,
eademque omnibus, qui eodem statu caeli et stellarum
nati sint, accidere necesse esse, nonne eius modi sunt,
ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli
nosse appareat? cum enim illi orbes, qui caelum
quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt, qui a Graecis ὁρίζοντες nominantur, a nobis
' finientes ' rectissime nominari possunt, varietatem
maximam habeant aliique in aliis locis sint, necesse
est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore
apud omnis.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.