Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[16]
medicus morbum
ingravescentem ratione providet, insidias imperator,
tempestates gubernator; et tamen ei ipsi saepe
falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut
agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque sese
visurum putat, non sine ratione ille quidem sed
non numquam tamen fallitur. quodsi falluntur ei
qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione
dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum,
qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut
somniis futura praesentiunt? nondum dico, quam
haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus,
volatus aquilae, stellae traiectio, voces furentium,
sortes, somnia; de quibus singulis dicam suo loco;
nunc de universis.
[p. 388]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.