Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi ?Quis non recusans, quis non gemens exit ? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tem- [p. 340] pore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. [6] Cogita non esse summum bonum in tempore ; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior. [7] Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere ! " Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est ; potuit plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam adversus eos, qui nostris praestiterunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Deficiet dies enumerantem ingratos usque in
ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa res publica quam ingrata in
optimos ac devotissimos sibi fuerit quamque non
minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est.
[2]
Camillum in exilium misit, Scipionem dimisit;
[p. 338]
exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates,
bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset;
Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere ;
Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit.
[3]
Ingrati publice sumus. Se quisque interroget:
nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non
potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est
de omnibus : omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt1
tantum ? Et cupidi omnes et maligni omnes et
timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces.
Adice : et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed
non est, quod irascaris ; ignosce illis, omnes insaniunt.
[4]
Nolo te ad incerta revocare, ut dicam : " Vide,
quam ingrata sit iuventus ! Quis non patris sui
supremum diem, ut innocens sit, optat ? Ut moderatus sit, expectat ? Ut pius, cogitat ? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet ? Cui, rogo, litigatori defenso tam magni
beneficii ultra res proximas memoria duravit ? "
[5]
Illud in confesso est : quis sine querella moritur ?
Quis extremo die dicere audet :
1 Ingrati sunt added by Gertz ; omitted by Hosius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.