Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu
decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio.
Cursor cretam prior contigit ; velocitate illum, non
animo antecessit. Luctator ter abiectus perdidit
palmam, non tradidit. Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex
[p. 296]
nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere
iubentis.
[2]
Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt,
virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo trecentos
Fabios victos dicit, sed occisos ; et Regulus captus
est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis
fortunae vi ac pondere oppressus non submittit
animum. In beneficiis idem est.
[3]
Plura aliquis
accepit, maiora, frequentiora ; non tamen victus est.
Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter se data
et accepta computes ; si dantem et accipientem
comparaveris, quorum animi et per se aestimandi
sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut,
etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter
leviter quidem saucius pares exisse dicantur, quamvis
alter videatur inferior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.