Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus,
[p. 384]
vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi,
volens reddam ? Nam quid de tertio loquar, qui ab
iniuria in beneficium delapsus est ?
[2]
Ut beneficium
tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non
debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas
nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si
optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset,
id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas
antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut
ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.