This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. An beneficium eripi posset, quaesitum est.
Quidam negant posse ; non enim res est, sed actio.
Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud
qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo
aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita
aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unum-
quemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est, irritum non fit ;
[2]
materia vero eius huc et
[p. 366]
illuc iactatur et dominum mutat. Itaque eum eripis,
ipsa rerum natura revocare, quod dedit, non potest.
Beneficia sua interrumpit, non rescindit : qui moritur,
tamen vixit ; qui amisit oculos, tamen vidit. Quae
ad nos pervenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint,
non potest ; pars autem beneficii et quidem certissima
est, quae fuit.
[3]
Non numquam usu beneficii longiore
prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur.
Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro
illi agere se non licet. Potest eripi domus et pecunia
et mancipium et quidquid est, in quo haesit beneficii
nomen ; ipsum vero stabile et immotum est ; nulla
vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.