[13]
huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus,
per deos immortalis! quod remittamus? an Galliam
ultimam et exercitum? quid est aliud non pacem facere, sed
differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere
etiam victoriam? an ille non vicerit, si1 quacumque condicione
in hanc urbem cum suis venerit? armis2 nunc
omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot
perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora
sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre
non possumus. quid censetis, cum tot uno tempore inruperint,
nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne
nos nostris consiliis victos in perpetuum fore?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.