[6]
non is est Antonius; nam
si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali
initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum.
quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam
pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod
iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata
legatis ut D. Brutum militesque1 eius adeant eisque demonstrent
summa2 in rem publicam merita beneficiaque eorum
grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem
magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis
Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam
patietur, mihi credite. Novi violentiam3, novi impudentiam,
novi audaciam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.