[63]
sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus:
loquamur potius de nequissimo genere levitatis. tu istis
faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate
tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi
necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie.
O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! si inter
cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis1 hoc tibi accidisset,
quis non turpe duceret2? in coetu vero populi
Romani3 negotium publicum gerens4, magister equitum, cui
ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus
gremium suum et totum tribunal implevit. sed
haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.