[5]
sed quid plura?
D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur1:
ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae
pax potest2 esse certior? illud vero quis potest bellum esse
dicere? consulem3, fortissimum virum, cum exercitu misimus,
qui, cum esset infirmus ex4 gravi diuturnoque morbo,
nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei
publicae praesidium vocaretur. C. quidem5 Caesar non
exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis:
bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi
enim tempus nondum erat6: bellum autem gerendi tempus
si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse
decerni.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Mutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto
2 potest pax D
3 Consulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm
4 ex D: et V
5 C. quidem bns: quidem V: equidem t
6 erat V: venerat D belli D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.