[11] Qui dicit ergo “superesse se” ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit·
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit ...[p. 102] Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod “supersit” dixit pro “longinquius diutiusque adsit,”