[13] Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio 1 peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt:
In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.