[5] nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse, hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:
Etiám qui res magnás manu 1 saepe géssit glorióse,
Cuius fácta viva núnc vigent, qui apud géntes solus praéstat,
Eum súus pater cum pállio uno domum 2 ab amíca abduxit.