[3] poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας.4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce sunt:
sóletne mulier décimo mense párere?—
Pol nonó quoque
étíam septimo átque octavo.