[9] Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod 1 apud Vergilium in sexto positum invenimus:
Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice,[p. 366] sic esse “iniice,” ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut 2 in hoc quoque verbo “in” praepositionem metri gratia protendat.