[13] Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit:
Sed túa morosane úxor, quaeso, est?-Quám rogas?
Qui tándem?—Taedet méntionis, quáe mihi,
Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium
Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sávio.
Ut dévomas vult, quod foris potáveris.