[5] Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: “
Philippus Aristoteli salutem dicit.Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore ut eductus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum nostrarum 1 susceptione.”