[2] Nam cum esset verbum “deprecor” doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
De me; Lesbia me dispeream nisi amat.
Quo signo? quia sunt totidem mea; deprecor illam
Assidue, verum dispeream nisi amo.