[4] Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, “Nerio,” quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur σκιομαχία, 1 non “Nerio,” sed “Nerienes” vocative dicit in his versibus:
Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales,
Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.