[7] Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse praedam dixerat, et: “Videturne tibi,” inquit, "utroque in loco M. [p. 490] Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς αἰσχύλος.
῞ηκω γὰρ εἰς γῆν, φησι., καὶ κατέρχομαι:
῞ηκω 1 δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι.
νὴ τὸν δί᾽, ὥσπερ γ᾽ εἴ τις εἴποι γείτονι,
χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον̣