[6] Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: [p. 84]
Minister vetuli puer Falerni,cum dicere “ebrio” posset et, quod erat usitatius, “acinum” in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, “ebriam” dixit propter insequentis a litterae concentum. Qui “ebriosa” autem Catullum dixisse putant aut “ebrioso,” nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
Inger mi calices amariores,
Ut lex Postumiae iubet magistrae
Ebria acina ebriosioris,