[25] Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit:
τῶν δ᾽ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν,secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.