[7] Cumque aliquot eorum qui aderant “quadrupes equus” apud suum quisque grammaticum legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset “quadrupes eques,” “Vellem vos,” inquit, “optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui hunc eius versum secutus in Georgicis suis 'equitem' pro 'equo' posuit his in versibus: [p. 314]
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedereIn quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum'; ”
Impositi dorso atque equitem docuere sub armis
Insultare solo et gressus glomerare superbos.