[4] Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse [p. 328] habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non “inseque” apud Ennium legendum, sed “insece”; ideoque a veteribus, quas “narrationes” dicimus, “insectiones” esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:
Nihilo 1 minus esse videtur sectius quam sómnia,sic enarrasse: “nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia.” Haec illi inter se certabant.