[2] “Praeter naturam,” inquit, “praeterque fatum.” An utrumque idem valere voluerit “fatum” atque “naturam” et duas res καθ᾽ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati [p. 416] constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον ῎αιδος εἰσαφίκηαι.