[9] Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces “gradientem” dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque[p. 290]
Asperiora foras gradiens arteria clamor.