[20] Hunc [p. 228] Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto:
Hóc erit tibi árgumentum sémper in promptú 1 situm:
Né quid expectés amicos, quód tute agere póssies.