[7] Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est:
Nám qui lepidé postulat álterum frustrári,
Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse;
Nám si se 1 frústrari quém frustras séntit,
Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est. 2