previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in1 iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte : [2] “Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant. [3] Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat. [4] Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum in- fantium arrident, non cessant di beneficia congerere [p. 524] de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium ani- marum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos ; [5] demus, etiam si multa in irritum data sunt ; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus ; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare2 libuisset.

1 in added by Lipsius.

2 retemptare Madvig : temptare MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: