previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. " Reddere est," inquit, " accepturo tradidisse. Quid enim ? si cui vinum debeas et hoc ille te infundere reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices ? Aut reddere voles, quod, dum redditur, inter duos pereat ? " [2] Reddere est id, quod debeas, ei, cuius est, volenti dare. Hoc unum mihi praestandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae ; non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere. [3] Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui monerem, delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero, [p. 500] ac tuendum; beneficii accepti,1 non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet. [4] " Tale," inquit, " illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere ; accepisti enim a sapiente, stulto reddis." Non ; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale accepi ; dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi. [5] " Quid ? si," inquit, " non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus aut Phalaris,et huic beneficium,quod acceperas,reddes ?" Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus ; necesse est etiam in malo vestigia boni teneat ; numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas im- primat, quam ut illas eradat ulla mutatio. [6] Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis. Nemo in summam ne- quitiam incidit, qui umquam haesit sapientiae ; altius [p. 502] infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit. [7] Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat ? Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum2 tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit amplius ? [8] Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere ! Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit. [9] Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo. [p. 504]

1 accepi commonly added.

2 alterum added by Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: